- CYTISUS
- CYTISUSGraece Κύτισος, frutex est ab Aristomacho Atheniensi, miris laudibus praedicatus pabulo ovium, aridus vero etiam suum: spondetque iugero eius annua H S. M. M. vel mediocri solo reditus ---- Non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior --- Apes quoque numquam defore Cytisi pabulô contingente, promittunt Democritus et Aristomachus ---- Canus aspectu breviterque, si quis exprimere simlitudinem velit, angustioris trifolii frutex --- inventus est in Cythno insula; inde transtatus in omnes Cyclades, mox in urbes Graecas, magnôcasei proventu ----- Non aestuum non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. Adicit Hyginus, ne hostium quidem, propter nullam gratiam ligni, Plin. l. 13. c. 24. Interim adsita necat, sed ab halimo necatur, Salmas. ad Solin. p. 174. Coronis quoque olim attributum, inde vindetur colligi, quod violae sociatur, apud Ovid. l. 5. Fast. v. 271. ubi facit Chlorim loquentem,----- ----- volucres ego mella daturasAd violam et cythisos, et thyma grata voco etc.Vide Car. Paschal. Coronar. l. 3. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.